Hľadaný výraz: Lk 1,57-80, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. 60 Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”. 61 Et dixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”. 62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. 66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: 68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, 73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, 74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. 76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, 77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, 78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, 79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”. 80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.

1

mail   print   facebook   twitter